De cara als comicis electorals que venen.

dimecres, 12 de març de 2008

Saranyana, segle XIII

Us transcric un text molt interessant sobre la “Torre de Saranyana”. El podeu trobar a:

http://www.jaumeprimer.uji.es/cgi-bin/arxiu.php?noriginal=000108

Els i les que sapigueu llatí del segle XIII podreu llegir-ho i interpretar-ho... i explicar-mos-ho als qui no en sabem.


1233, juliol. Borriana

Blasco d'Alagó dóna a Bernat de Calvera la torre de Saranyana i els llocs d'Alabor i Perarola, en terme de Morella, per a que els repoble

Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 1126B. Còpia simple de la segona meitat del segle XVI

Notum sit cunctis, quod ego, Blasius de Alagone, propter multa grata servitia que Bernardus de Calvera usque modo nunc fecitis, et facistis, per me et meos successores, cum hac presenti scriptura perpetuo valitura, dono vobis quandam hereditatem in termino de Morella que dicitur Turris de Sarañana, cum illo villare de Alabor et cum illo villare de la Perarola, et dicta hereditas habet afrontationes, a prima parte viis de la Mata de Eneco Sanz vel Enesi Sanz, usque ad illum locum qui dicitur Fiviera de suso, et redit per illa serra, et exit ad castelum de Montelober et sicut aque vertuntur, et redit per illa serram ad molan de Sarañana intus stando, et exit ad illum frontem redendo del Tortagall, et descendit per illos tormos in vicco, et exit ad barrancum del Robre et venit ferire in rivo.

Sicut dicte afrontationes includunt et dividunt dictam hereditatem per circuitum sui, dono vobis illam integre, cum introitibus et exitibus, et cum omnibus pertinentiis, et cum aquis, pratis et pasturis et lignis, montibus et venationibus, et furnos et molendinos, et cum omnibus aliis que dici vel intelligi posunt, que hereditates pertinent vel pertinere debent vel debeant, aliquo modo vel alii ratione.

Ita, quod vos et filiis et filie vestre, et omnis generatio et posteritas vestra habeatis, teneatis, et omni tempore posideatis dictam hereditatem, cum omnibus supradictis, sine aliquo contrario interdicto et mala voce, iure hereditario, ad dandum, vendendum, impignorandum, et quoquo modo alio faciendum, sicut scriptum est.

Et ut presens donatio non possit a nobis vel a nostris in posterum revocari, vobis inde facimus fieri cartam istam, sigilli nostri munimine confirmata.

Facta carta in obsidione de Burriana, in mense julii, sub era millessima ducentessima septuagessima prima.

Bartholomeus, scriptor domini Blasii de Alagone, mandato ipsius hanc cartam scripsit et sigillum apposuit et hoc sig+num fecit.

Testes sunt, huius rei, Michael de Lison, Guillelmus de Asio, majordomus domini Blasii de Alagone.

3 comentaris:

Anònim ha dit...

I found this site using [url=http://google.com]google.com[/url] And i want to thank you for your work. You have done really very good site. Great work, great site! Thank you!

Sorry for offtopic

Anònim ha dit...

potrebo, da preverijo:)

Anònim ha dit...

Who knows where to download XRumer 5.0 Palladium?
Help, please. All recommend this program to effectively advertise on the Internet, this is the best program!

Revivint el primer Aplec dels Ports, l'any 1978 a la Tolella